De Admirandis, Pag. 410
 
Vanini, De Admirandis

/p. 410/ humiditatem, quae illi internae foras a teporibus

evocatae occurrit, atque ita una cum illa

fit, ut in tumorem coruscat et in stillas resolvatur

quamobrem sudasse ait imagines,

quoties eis adblandiebatur austrina tempestas

sua humiditate. Haud tamen omnes, sed quibus

modo tenuis succus inerat, ut a cedris,

cupressis et oleis elaboratis, ex qua materia

tunc, quod minus sit corruptioni obnoxia,

Divorum idola conficiebantur. Theophrasto

adstipulatur Cardanus[4]: «Non minore – inquit – admiratione

dignum est, quod statuae sudent. Nam ratio

in promptu est: cum humidum pingue, vi caloris expressum,

sudoris imaginem praestet, ob id maxime sudant,

quae ligno constant cedri, olivae, vitis ac cupressi.

Contingit hoc magis austris flantibus,

quod humor fit copiosior ac tenuior». Alex. Acute

quidem. Sed et eas ligneas statuas illachrimasse

pellegi, quae succum omnem, qui intus fuerat,

vetustate amiserunt. I. C. – An tepidus

aër, quem notus, vel mulierculae basiolis perspirarunt,

imaginibus adhaerescens, nactus superficiei

frigus aliquod in guttas, quas plebs

appellat lachrimas, coactus est? An aestivi sideris,

seu candelarum calor rubros simulacri

colores colliquefecerunt, atque ita concolor

sudor apparuit? An depicti deunculi cutem

beluino vel humano cruore clam tingendam

vel sanguineam undam per canaliculos ad

idoli oculos confluendam sacricolae curarunt?

Mox templi ianuis apertis occurrens plebecula

obstupuit, naturalemque eventus causam

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum